Archiwum
- Index
- Gimznazjum Sprawdziany angielski Connections 3
- Lam Jan GśÂ‚owy do pozśÂ‚oty tom I
- Fern Michaels Pod niebem Vegas
- 03. Marinelli Carol Królewski Ród Na śÂ‚asce ksić™cia
- Crouch Blake Pustkowia
- Jones_L._A._ _Fabryka_strachu
- Secrets of the Millionaire Mind
- Angela F
- Jack London Tales of the Klondike
- Fate My Blood Approves_Book 2 Amanda Hocking
- zanotowane.pl
- doc.pisz.pl
- pdf.pisz.pl
- stemplofil.keep.pl
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
amabimus.
DEMONSTRATIO
Est enim (per Hypothesin) haec res per se Tristitiae causa, & (per Schol. Prop. 13 hujus)
quatenus eandem hoc affectu imaginamur, eandem odio habemus: & quatenus praeterea
aliquid habere imaginamur simile alteri, quae nos aeque magno Laetitiae affectu afficere
solet, aeque magno Laetitiae conamine amabimus (per Prop. praeced.); atque adeo eandem
odio habebimus, & simul amabimus. Q.E.D.
Scholium
Haec Mentis constitutio, quae scilicet ex duobus contrariis affectibus oritur, animi vocatur
fluctuatio, quae proinde affectum respicit, ut dubitatio imaginationem (vide Schol. Prop. 44 p.
2); nec animi fluctuatio, & dubitatio inter se differunt, nisi secundum majus & minus. Sed
notandum, me in Propositione praecedenti has animi fluctuationes ex causis deduxisse, quae
per se unius, & per accidens alterius affectus sunt causa; quod ideo feci, quia sic facilius ex
praecedentibus deduci poterant; at non, quod negem, animi fluctuationes plerumque oriri ab
objecto, quod utriusque affectus sit efficiens causa. Nam Corpus humanum (per Post. 1 p. 2)
ex plurimis diversae naturae individuis componitur, atque adeo (per Axiom. 1 post Lem. 3,
quod vide post Prop. 13 p. 2) ab uno, eodemque corpore plurimis, diversisque modis potest
affici; & contra, quia una, eademque res multis modis potest affici, multis ergo etiam,
diversisque modis unam, eandemque corporis partem afficere poterit. Ex quibus facile
concipere possumus, unum, idemque objectum posse esse causam multorum, contrariorumque
affectuum.
PROPOSITIO XVIII
Homo ex imagine rei praeteritae, aut futurae eodem Laetitiae, & Tristitiae affectu afficitur, ac
ex imagine rei praesentis.
DEMONSTRATIO
Quamdiu homo rei alicujus imagine affectus est, rem ut praesentem, tametsi non existat,
contemplabitur (per Prop. 17 p. 2 cum ejusdem Coroll.), nec ipsam ut praeteritam, aut futuram
72
imaginatur; nisi quatenus ejus imago juncta est imagini temporis praeteriti, aut futuri (vide
Schol. Prop. 44 p. 2). Quare rei imago, in se sola considerata, eadem est, sive ad tempus
futurum, vel praeteritum, sive ad praesens referatur, hoc est (per Coroll. 2 Prop. 16 p. 2),
Corporis constitutio, seu affectus idem est, sive imago sit rei praeteritae, vel futurae, sive
praesentis; atque adeo affectus Laetitiae & Tristitiae idem est, sive imago sit rei praeteritae,
aut futurae, sive praesentis. Q.E.D.
Scholium I
Rem eatenus praeteritam, aut futuram hic voco, quatenus ab eadem affecti fuimus, aut
afficiemur. Ex. gr. quatenus ipsam vidimus, aut videbimus, nos refecit, aut reficiet, nos laesit,
aut laedet, &c. Quatenus enim eandem sic imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus,
hoc est, Corpus nullo affectu afficitur, qui rei existentiam secludat; atque adeo (per Prop. 17 p.
2) Corpus ejusdem rei imagine eodem modo afficitur, ac si res ipsa praesens adesset.
Verumenimvero, quia plerumque fit, ut ii, qui plura sunt experti, fluctuent, quamdiu rem, ut
futuram, vel praeteritam contemplantur, deque rei eventu ut plurimum dubitent (vide Schol.
Prop. 44 p. 2), hinc fit, ut affectus, qui ex similibus rerum imaginibus oriuntur, non sint adeo
constantes, sed ut plerumque aliarum rerum imaginibus perturbentur, donec homines de rei
eventu certiores fiant.
Scholium II
Ex modo dictis intelligimus, quid sit Spes, Metus, Securitas, Desperatio, Gaudium, &
Conscientiae morsus. Spes namque nihil aliud est, quam inconstans Laetitia, orta ex imagine
rei futurae, vel praeteritae, de cujus eventu dubitamus. Metus contra inconstans Tristitia, ex
rei dubiae imagine etiam orta. Porro si horum affectuum dubitatio tollatur, ex Spe fit
Securitas, & ex Metu Desperatio; nempe Laetitia, vel Tristitia, orta ex imagine rei, quam
metuimus, vel speravimus. Gaudium deinde est Laetitia, orta ex imagine rei praeteritae, de
cujus eventu dubitavimus. Conscientiae denique morsus est tristitia, opposita gaudio.
PROPOSITIO XIX
Qui id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur; si autem conservari, laetabitur.
DEMONSTRATIO
Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quae Corporis agendi potentiam augent, vel
juvant (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ea, quae amat. At imaginatio
ab iis juvatur, quae rei existentiam ponunt, & contra coercetur iis, quae rei existentiam
secludunt (per Prop. 17 p. 2); ergo rerum imagines, quae rei amatae existentiam ponunt,
Mentis conatum, quo rem amatam imaginari conatur, juvant, hoc est (per Schol. Prop. 11
hujus), Laetitia Mentem afficiunt; & quae contra rei amatae existentiam secludunt, eundem
Mentis conatum coercent, hoc est (per idem Schol.), Tristitia Mentem afficiunt. Qui itaque id,
quod amat, destrui imaginatur, contristabitur, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XX
73
Qui id, quod odio habet, destrui imaginatur, laetabitur.
DEMONSTRATIO
Mens (per Prop. 13 hujus) ea imaginari conatur, quae rerum existentiam, quibus Corporis
agendi potentia minuitur, vel coercetur, secludunt, hoc est (per Schol. ejusdem Prop.), ea
imaginari conatur, quae rerum, quas odio habet, existentiam secludunt; atque adeo rei imago,
quae existentiam ejus, quod Mens odio habet, secludit, hunc Mentis conatum juvat, hoc est
(per Schol. Prop. 11 hujus), Mentem Laetitia afficit. Qui itaque id, quod odio habet, destrui
imaginatur, laetabitur. Q.E.D.
PROPOSITIO XXI
Qui id, quod amat, Laetitia, vel Tristitia affectum imaginatur, Laetitia etiam, vel Tristitia
afficietur; & uterque hic affectus major, aut minor erit in amante, prout uterque major, aut
minor est in re amata.
DEMONSTRATIO
Rerum imagines (at in Prop. 19 hujus demonstravimus), quae rei amatae existentiam ponunt,
Mentis conatum, quo ipsam rem amatam imaginari conatur, juvant. Sed Laetitia existentiam
rei laetae ponit, & eo magis, quo Laetitiae affectus major est: est enim (per Schol. Prop. 11
hujus) transitio ad majorem perfectionem: ergo imago Laetitiae rei amatae in amante ipsius
Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), amantem Laetitia afficit, & eo
majori, quo major hic affectus in re amata fuerit. Quod erat primum. Deinde quatenus res
aliqua Tristitia afficitur, eatenus destruitur, & eo magis, quo majori afficitur Tristitia (per
idem Schol. Prop. 11 hujus); adeoque (per Prop. 19 hujus) qui id, quod amat, Tristitia affici
imaginatur, Tristitia etiam afficietur, & eo majori, quo major hic affectus in re amata fuerit.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXII
Si aliquem imaginamur Laetitia afficere rem, quam amamus, Amore erga eum afficiemur. Si
contra eundem imaginamur Tristitia eandem afficere, econtra Odio etiam contra ipsum
afficiemur.
DEMONSTRATIO
Qui rem, quam amamus Laetitia, vel Tristitia afficit, ille nos Laetitia, vel Tristitia etiam
afficit, si nimirum rem amatam Laetitia illa, vel Tristitia affectam imaginamur (per Prop.
praeced.). At haec Laetitia, vel Tristitia in nobis supponitur dari, concomitante idea causae
externae; ergo (per Schol. Prop. 13 hujus), si aliquem imaginamur Laetitia, vel Tristitia
afficere rem, quam amamus, erga eundem Amore, vel Odio afficiemur. Q.E.D.
Scholium
74
[ Pobierz całość w formacie PDF ]